monumenta.ch > Hieronymus > Marcus, 3
Hieronymus, Marcus, 2 <<<     >>> 4

Caput 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

uwb68.68 rbsb6573.161 r
1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
3 et ait homini habenti manum aridam bsb6573.160 r surge in medium
4 et dicit eis licet sabbatis csg48.142 bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret bsb6573.160 v propter turbam ne conprimerent eum
10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot bnf9389.80 r habebant plagas
11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes
12 tu es Filius Dei uwb1.66 et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
13 et ascendens csg48.143 in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates csg51.86 et eiciendi daemonia
16 et inposuit Simoni nomen Petrus
17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba uwb68.68 v ita ut non possent neque panem manducare
21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam uwb1.67 Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis bnf9389.80 v quomodo potest Satanas Satanan csg48.144 eicere
24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
25 et si domus super semet ipsam dispertiatur bsb6573.161 v non poterit domus illa stare
26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet
31 et veniunt mater eius et fratres csg51.87 et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
33 et responbsb6573.162 rdens eis ait quae est mater mea et fratres mei
34 et circumspiciens csg48.145 eos qui in circuitu uwb68.69 r eius sedebant ait uwb1.68 ecce mater mea et fratres mei
35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

bnf17226.103 csg75.710

Hieronymus, Marcus, 2 <<<     >>> 4
monumenta.ch > Hieronymus > Marcus, 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik